Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. vidi ego confusos vultus visosque notavi,
  2. osque madens fletu pallidiusque meo,
  3. et lacrimas cernens in singula verba cadentes
  4. ore meo lacrimas, auribus illa bibi ;
  5. brachiaque accepi presso [*](maesto) pendentia collo,
  6. et singultatis oscula mixta sonis.
  7. sum quoque, care, tuis defensus viribus absens—
  8. scis carum veri nominis esse loco—
  9. multaque praeterea manifesti [*](manifesta) signa favoris
  10. pectoribus teneo non abitura meis.
  11. di tibi posse tuos tribuant defendere semper,
  12. quos in materia prosperiore iuves,
  13. si tamen interea, quid in his ego perditus oris
  14. quod te credibile est quaerere quaeris, agam,
  15. spe trahor exigua, quam tu mihi demere noli,
  16. tristia leniri numina posse dei.
  17. seu temere expecto, sive id contingere fas est,
  18. tu mihi, quod cupio, fas, precor, esse proba,
  19. quaeque tibi linguae est facundia, confer in illud,
  20. ut doceas votum posse valere meum.