Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- at longe patria est, longe carissima coniunx,
- quicquid et haec nobis post duo dulce fuit.
- sic tamen haec adsunt, ut quae contingere non est
- corpore: sunt animo cuncta videnda meo.
- ante oculos errant domus, urbsque et [*](urbs et corr. σ ) forma locorum,
- acceduntque suis singula facta locis,
- coniugis ante oculos, sicut praesentis, imago est. [*](est om.)
- illa meos casus ingravat, illa levat;
- ingravat hoc, quod abest; levat hoc, quod praestat amorem
- inpositumque sibi firma tuetur onus.