Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. dum tecum vixi, dum me levis aura ferebat,
  2. haec mea per placidas cumba cucurrit aquas,
  3. qui cadit in plano—vix hoc tamen evenit ipsum—
  4. sic cadit, ut tacta surgere possit humo;
  5. at miser Elpenor tecto delapsus ab alto
  6. occurrit regi debilis umbra suo.
  7. quid fuit, ut tutas agitaret Daedalus alas,
  8. Icarus inmensas nomine signet aquas?
  9. nempe quod hic alte, demissius ille volabat;
  10. nam pennas ambo non habuere suas.
  11. crede mihi, bene qui latuit bene vixit, et intra
  12. fortunam debet quisque manere suam.
  13. non foret Eumedes orbus, si filius eius
  14. stultus Achilleos non adamasset equos;
  15. nec natum in flamma vidisset, in arbore natas,
  16. cepisset genitor si Phaëthonta Merops.
  17. tu quoque formida nimium sublimia semper,
  18. propositique, precor, contrahe vela tui.
  19. nam pede inoffenso spatium decurrere vitae
  20. dignus es et fato candidiore frui.