Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quosque legat versus oculo properante viator,
  2. grandibus in tituli marmore caede notis:
  3. HIC . EGO . QVI. IACEO. TENERORVM. LVSOR. AMORVM.
  4. INGENIO. PERUII. NASO . POETA. MEO
  5. AT. TIBI. QVI. TRANSIS . NE. SIT . GRAVE. QVISQVIS. AMASTI
  6. DICERE. NASONIS . MOLLITER. OSSA . CVBENT
  7. hoc Satis in titulo est. etenim maiora libelli
  8. et diuturna magis Sunt monimenta mihi,
  9. quos ego confido, quamvis nocuere, daturos
  10. nomen et auctori tempora longa suo.
  11. tu tamen extincto feralia munera semper
  12. deque tuis lacrimis umida serta dato.
  13. quamvis in cineres corpus mutaverit ignis,
  14. sentiet officium maesta favilla pium.
  15. scribere plura libet : sed vox mihi fessa loquendo
  16. dictandi vires siccaque lingua negat,
  17. accipe supremo dictum mihi forsitan ore,
  18. quod, tibi qui mittit, non habet ipse, vale.
  1. O mihi care quidem semper, sed tempore duro
  2. cognite, res postquam procubuere meae,