Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ossa tamen facito parva referantur in urna :
  2. sic ego non etiam mortuus exul ero.
  3. non vetat hoc quisquam : fratrem Thebana peremptum
  4. supposuit tumulo rege vetante soror,
  5. atque ea cum foliis et amomi pulvere misce,
  6. inque suburbano condita pone solo;
  7. quosque legat versus oculo properante viator,
  8. grandibus in tituli marmore caede notis:
  9. HIC . EGO . QVI. IACEO. TENERORVM. LVSOR. AMORVM.
  10. INGENIO. PERUII. NASO . POETA. MEO
  11. AT. TIBI. QVI. TRANSIS . NE. SIT . GRAVE. QVISQVIS. AMASTI
  12. DICERE. NASONIS . MOLLITER. OSSA . CVBENT
  13. hoc Satis in titulo est. etenim maiora libelli
  14. et diuturna magis Sunt monimenta mihi,
  15. quos ego confido, quamvis nocuere, daturos
  16. nomen et auctori tempora longa suo.
  17. tu tamen extincto feralia munera semper
  18. deque tuis lacrimis umida serta dato.
  19. quamvis in cineres corpus mutaverit ignis,
  20. sentiet officium maesta favilla pium.