Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quod potes, extenua forti mala corde ferendo,
  2. ad quae iam pridem non rude pectus habes,
  3. atque utinam pereant animae eum corpore nostrae,
  4. effugiatque avidos pars mihi nulla rogos!
  5. nam si morte carens vacua volat altus in aura
  6. spiritus, et Samii sunt rata dicta senis,
  7. inter Sarmaticas Romana vagabitur umbras,
  8. perque feros manes hospita semper erit.