Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. tam procul ignotis igitur moriemur in oris,
  2. et fient ipso tristia fata loco,
  3. nec mea consueto languescent corpora lecto,
  4. depositum nec me qui fleat, ullus erit;
  5. nec dominae lacrimis in nostra cadentibus ora
  6. accedent animae tempora parva mea;
  7. nec mandata dabo, nec cum clamore supremo
  8. labentes oculos condet amica manus;
  9. sed sine funeribus caput hoc, sine honore sepulcri
  10. indeploratum barbara terra teget!
  11. ecquid, ubi audieris, tota turbabere mente,
  12. et feries pavida pectora fida manu?
  13. ecquid, in has frustra tendens tua brachia partes,
  14. clamabis miseri nomen inane viri?
  15. parce tamen lacerare genas, nec scinde capillos:
  16. non tibi nunc primum, lux mea, raptus ero.
  17. cum patriam amisi, tunc me periisse putato:
  18. et prior et gravior mors fuit illa mihi.
  19. nunc, si forte potes—sed non potes, optima coniunx—
  20. finitis gaude tot mihi morte malis,