Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. lassus in extremis iaceo populisque locisque,
  2. et subit adfecto nunc mihi, quicquid abest.
  3. omnia cum subeant, vineis tamen omnia, coniunx,
  4. et plus in nostro pectore parte
  5. tenes. te loquor absentem, te vox mea nominat unam;
  6. nulla venit sine te nox mihi, nulla dies.
  7. quin etiam sic me dicunt aliena locutum,
  8. ut foret amenti nomen in ore tuum.
  9. si iam deficiam, suppressaque lingua palato
  10. vix instillato restituenda mero,
  11. nuntiet huc aliquis dominam venisse, resurgam,
  12. spesque tui nobis causa vigoris erit.
  13. ergo ego sum dubius vitae, tu forsitan istic
  14. iucundum nostri nescia tempus agis?