Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. plurima sed pelago terraque pericula passum
  2. ustus ab assiduo frigore Pontus habet,
  3. quique fugax rerum securaque in otia natus,
  4. mollis et inpatiens ante laboris eram,
  5. ultima nunc patior, nec me mare portubus orbum
  6. perdere, diversae nec potuere viae,
  7. suffecitque [*](sufficit atque) malis animus; nam corpus ab illo
  8. accepit vires vixque ferenda tulit.
  9. dum tamen et terris dubius laetabar et undis,
  10. fallebat curas aegraque corda labor!
  11. ut via finita est
  12. et opus requievit eundi, et poenae tellus est mihi tacta meae,
  13. nil nisi flere libet, nec nostro parcior imber
  14. lumine, de verna quam nive manat aqua.
  15. Roma domusque subit desideriumque locorum,
  16. quicquid et amissa restat in urbe mei.
  17. ei mihi, quod [*](quo) totiens nostri pulsata sepulcri
  18. ianua, sed nullo tempore aperta fuit!
  19. cur ego tot gladios fugi totiensque minata
  20. obruit infelix nulla procella caput?