Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nec mihi, quod lusi vero [*](vestro) sine crimine, prodest,
  2. quodque magis vita Musa iocata [*](iocosa) mea est,
  3. plurima sed pelago terraque pericula passum
  4. ustus ab assiduo frigore Pontus habet,
  5. quique fugax rerum securaque in otia natus,
  6. mollis et inpatiens ante laboris eram,
  7. ultima nunc patior, nec me mare portubus orbum
  8. perdere, diversae nec potuere viae,
  9. suffecitque [*](sufficit atque) malis animus; nam corpus ab illo
  10. accepit vires vixque ferenda tulit.
  11. dum tamen et terris dubius laetabar et undis,
  12. fallebat curas aegraque corda labor!