Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ei mihi, quod [*](quo) totiens nostri pulsata sepulcri
  2. ianua, sed nullo tempore aperta fuit!
  3. cur ego tot gladios fugi totiensque minata
  4. obruit infelix nulla procella caput?
  5. di, quos experior nimium constanter iniquos,
  6. participes irae quos deus unus habet,
  7. exstimulate, precor, cessantia fata meique
  8. interitus clausas esse vetate fores!