Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. illud opus potuit, si non prius ipse perissem,
  2. certius a summa nomen habere manu:
  3. nunc incorrectum populi pervenit in ora,
  4. in populi quicquam si tamen ore mei est.
  5. hoc quoque nescio quid nostris appone libellis,
  6. diverso missum quod tibi ab orbe venit.