Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. sunt quoque mutatae, ter quinque volumina, formae,
  2. carmina de domini funere rapta sui.
  3. illud opus potuit, si non prius ipse perissem,
  4. certius a summa nomen habere manu:
  5. nunc incorrectum populi pervenit in ora,
  6. in populi quicquam si tamen ore mei est.
  7. hoc quoque nescio quid nostris appone libellis,
  8. diverso missum quod tibi ab orbe venit.
  9. quod quicumque leget, si quis leget aestimet ante,
  10. compositum quo sit tempore quoque loco.
  11. aequus erit scriptis, quorum cognoverit esse
  12. exilium tempus barbariamque locum:
  13. inque tot adversis carmen mirabitur ullum
  14. ducere me tristi sustinuisse manu.