Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. tres mihi sunt nati contagia nostra secuti:
  2. cetera fac curae sit tibi turba palam.
  3. sunt quoque mutatae, ter quinque volumina, formae,
  4. carmina de domini funere rapta sui.
  5. illud opus potuit, si non prius ipse perissem,
  6. certius a summa nomen habere manu:
  7. nunc incorrectum populi pervenit in ora,
  8. in populi quicquam si tamen ore mei est.
  9. hoc quoque nescio quid nostris appone libellis,
  10. diverso missum quod tibi ab orbe venit.
  11. quod quicumque leget, si quis leget aestimet ante,
  12. compositum quo sit tempore quoque loco.
  13. aequus erit scriptis, quorum cognoverit esse
  14. exilium tempus barbariamque locum:
  15. inque tot adversis carmen mirabitur ullum
  16. ducere me tristi sustinuisse manu.
  17. ingenium fregere meum mala, cuius et ante
  18. fons infecundus parvaque vena fuit.
  19. sed quaecumque fuit, nullo exercente refugit,
  20. et longo periit arida facta situ.