Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. sedulus occurram nautae, dictaque salute,
  2. quid veniat, quaeram, quisve quibusve locis.
  3. ille quidem mirum ni de regione propinqua
  4. non nisi vicinas tutus ararit [*](arabit vel araret corr. Heinsius) aquas.
  5. rarus ab Italia tantum mare navita transit,
  6. litora rarus in haec portubus orba venit,
  7. sive tamen Graeca scierit, sive ille Latina
  8. voce loqui—certe gratior huius erit;
  9. fas quoque ab ore freti longaeque Propontidos undis
  10. huc aliquem certo vela dedisse Noto—
  11. quisquis is est, memori rumorem voce referre
  12. et fieri famae parsque gradusque potest.
  13. is, precor, auditos possit narrare triumphos
  14. Caesaris et Latio reddita vota Iovi,
  15. teque, rebellatrix, tandem, Germania, magni
  16. triste caput pedibus supposuisse ducis.
  17. haec mihi qui referet, quae non vidisse dolebo,
  18. ille meae domui protinus hospes erit.
  19. ei mihi, iamne domus Scythico Nasonis in orbe est?
  20. iamque suum mihi dat pro Lare poena locum?