Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- pro quibus inventis, ut munus munere penses,
- da, precor, ingenio praemia digna meo.’
- dixerat, at Phalaris ‘poenae mirande repertor,
- ipse tuum praesens imbue ’ dixit opus.
- 'nec mora, monstratis crudeliter ignibus ustus
- exhibuit geminos ore gemente sonos.
- quid mihi cum Siculis inter Scythiamque Getasque?
- ad te, quisquis is es, nostra querella redit,
- utque sitim nostro possis explere cruore,
- quantaque vis, avido gaudia corde feras,
- tot mala sum fugiens tellure, tot aequore passus,
- te quoque ut auditis posse dolere putem,
- crede mihi, si sit nobis collatus Ulixes,
- Neptuni [*](neptunique corr. σ ) minor est quam Iovis ira fuit.
- ergo quicumque es, rescindere crimina noli,
- deque gravi duras vulnere tolle manus;
- utque meae famam tenuent oblivia culpae,
- facta cicatricem ducere nostra sine;
- humanaeque memor sortis, quae tollit eosdem
- et premit, incertas ipse verere vices.