Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- omnia vera puta mea crimina, nil sit in illis,
- quod magis errorem quam scelus esse putes,
- pendimus en profugi——satia tua pectora poenas
- exilioque graves exiliique loco.
- carnifici fortuna potest mea flenda videri:
- et tamen est uno iudice mersa parum.