Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. subruere est arces et stantia moenia virtus:
  2. quamlibet ignavi praecipitata premunt.
  3. non sum ego quod [*](sum ego qui) fueram, quid inanem proteris umbram
  4. quid cinerem saxis bustaque nostra petis?
  5. Hector erat tunc cum bello certabat; at idem
  6. vinctus ad Haemonios non erat Hector equos,
  7. me quoque, quem noras olim, non esse memento:
  8. ex illo superant haec simulacra viro.
  9. quid simulacra, ferox, dictis incessis amans?
  10. parce, precor, Manes sollicitare meos!
  11. omnia vera puta mea crimina, nil sit in illis,
  12. quod magis errorem quam scelus esse putes,
  13. pendimus en profugi——satia tua pectora poenas
  14. exilioque graves exiliique loco.
  15. carnifici fortuna potest mea flenda videri:
  16. et tamen est uno iudice mersa parum.
  17. saevior es tristi Busiride, saevior illo,
  18. qui falsum lento terruit igne bovem,
  19. quique bovem Siculo fertur donasse tyranno,
  20. et dictis artes conciliasse suas: