Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. utque fugax avidis cervus deprensus ab ursis,
  2. cinctave montanis ut pavet agna lupis,
  3. sic ego belligeris a gentibus undique saeptus
  4. terreor, hoste meum paene premente latus.
  5. utque sit exiguum poenae, quod coniuge cara,
  6. quod patria careo pignoribusque meis:
  7. ut mala nulla feram nisi nudam Caesaris iram,
  8. nuda parum nobis Caesaris ira mali est?
  9. et tamen est aliquis, qui vulnera cruda retractet,
  10. solvat et in mores ora diserta meos.
  11. in causa facili cuivis licet esse diserto,
  12. et minimae vires frangere quassa valent,
  13. subruere est arces et stantia moenia virtus:
  14. quamlibet ignavi praecipitata premunt.
  15. non sum ego quod [*](sum ego qui) fueram, quid inanem proteris umbram
  16. quid cinerem saxis bustaque nostra petis?