Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. vidimus in glacie pisces haerere ligatos,
  2. sed pars ex illis tum quoque viva fuit.
  3. sive igitur nimii Boreae vis saeva marinas,
  4. sive redundatas flumine cogit aquas,
  5. protinus aequato siccis Aquilonibus Histro
  6. invehitur celeri barbarus hostis equo;
  7. hostis equo pollens longeque volante sagitta
  8. vicinam late depopulatur humum.
  9. diffugiunt alii, nullisque tuentibus agros
  10. incustoditae diripiuntur opes,
  11. ruris opes parvae, pecus et stridentia plaustra,
  12. et quas divitias incola pauper habet.
  13. pars agitur vinctis post tergum capta lacertis,
  14. respiciens frustra rura Laremque suum:
  15. pars cadit hamatis misere confixa sagittis .
  16. nam volucri ferro tinctile virus inest.
  17. quae nequeunt secum ferre aut abducere, perdunt,
  18. et cremat insontes hostica flamma casas.
  19. tunc quoque, cum pax est, trepidant formidine belli,
  20. nec quisquam presso vomere sulcat humum,