Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. inspice quid portem: nihil hic nisi triste videbis,
  2. carmine temporibus conveniente suis.
  3. clauda quod alterno subsidunt carmina versu,
  4. vel pedis hoc ratio, vel via longa facit;
  5. quod neque sum cedro flavus [*](fulvus) nec pumice levis,
  6. erubui domino cultior esse meo;
  7. littera suffusas quod habet maculosa lituras,
  8. laesit opus lacrimis ipse poeta suum.