Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. interea, quoniam statio mihi publica clausa est,
  2. privato liceat delituisse loco.
  3. vos quoque, si fas est, confusa pudore repulsae
  4. sumite plebeiae carmina nostra manus.
  1. Ergo erat in fatis Scythiam quoque visere nostris,
  2. quaeque Lycaonio terra sub axe iacet;
  3. nec vos, Pierides, nec stirps Letoïa, vestro
  4. docta sacerdoti turba tulistis opem.
  5. nec mihi, quod lusi vero [*](vestro) sine crimine, prodest,
  6. quodque magis vita Musa iocata [*](iocosa) mea est,
  7. plurima sed pelago terraque pericula passum
  8. ustus ab assiduo frigore Pontus habet,
  9. quique fugax rerum securaque in otia natus,
  10. mollis et inpatiens ante laboris eram,
  11. ultima nunc patior, nec me mare portubus orbum
  12. perdere, diversae nec potuere viae,