Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- in genus auctoris miseri fortuna redundat,
- et patimur nati, quam tulit ipse, fugam.
- forsitan et nobis olim minus asper et illi
- evictus longo tempore Caesar erit.
- di, precor, atque adeo—neque enim mihi turba roganda est
- Caesar, ades voto, maxime dive, meo!
- interea, quoniam statio mihi publica clausa est,
- privato liceat delituisse loco.
- vos quoque, si fas est, confusa pudore repulsae
- sumite plebeiae carmina nostra manus.