Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. altera templa peto, vicino iuncta theatro:
  2. haec quoque erant pedibus non adeunda meis.
  3. nec me, quae doctis patuerunt prima libellis,
  4. atria Libertas tangere passa sua est.
  5. in genus auctoris miseri fortuna redundat,
  6. et patimur nati, quam tulit ipse, fugam.
  7. forsitan et nobis olim minus asper et illi
  8. evictus longo tempore Caesar erit.
  9. di, precor, atque adeo—neque enim mihi turba roganda est
  10. Caesar, ades voto, maxime dive, meo!