Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quaerebam fratres, exceptis scilicet illis,
  2. quos suus optaret non genuisse pater.
  3. quaerentem frustra custos e sedibus illis
  4. praepositus sancto iussit abire loco.
  5. altera templa peto, vicino iuncta theatro:
  6. haec quoque erant pedibus non adeunda meis.
  7. nec me, quae doctis patuerunt prima libellis,
  8. atria Libertas tangere passa sua est.
  9. in genus auctoris miseri fortuna redundat,
  10. et patimur nati, quam tulit ipse, fugam.
  11. forsitan et nobis olim minus asper et illi
  12. evictus longo tempore Caesar erit.
  13. di, precor, atque adeo—neque enim mihi turba roganda est
  14. Caesar, ades voto, maxime dive, meo!
  15. interea, quoniam statio mihi publica clausa est,
  16. privato liceat delituisse loco.
  17. vos quoque, si fas est, confusa pudore repulsae
  18. sumite plebeiae carmina nostra manus.
  1. Ergo erat in fatis Scythiam quoque visere nostris,
  2. quaeque Lycaonio terra sub axe iacet;