Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. me miserum! vereorque locum vereorque potentem,
  2. et quatitur trepido littera nostra metu.
  3. aspicis exsangui chartam pallere colore?
  4. aspicis alternos intremuisse pedes?
  5. quandocumque, precor, nostro placere parenti
  6. isdem et [*](et om. codd. add. Itali) sub dominis aspiciare domus!
  7. inde tenore pari gradibus sublimia celsis
  8. ducor ad intonsi candida templa dei,
  9. signa peregrinis ubi sunt alterna columnis,
  10. Belides et stricto barbarus ense pater,
  11. quaeque viri docto veteres cepere novique
  12. pectore, lecturis inspicienda patente
  13. quaerebam fratres, exceptis scilicet illis,
  14. quos suus optaret non genuisse pater.
  15. quaerentem frustra custos e sedibus illis
  16. praepositus sancto iussit abire loco.
  17. altera templa peto, vicino iuncta theatro:
  18. haec quoque erant pedibus non adeunda meis.
  19. nec me, quae doctis patuerunt prima libellis,
  20. atria Libertas tangere passa sua est.