Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. paruit, et ducens haec sunt fora Caesaris, inquit,
  2. ‘haec est a sacris quae via nomen habet,
  3. hic locus est Vestae, qui Pallada servat et ignem,
  4. haec fuit antiqui regia parva Numae.’
  5. inde petens dextram porta est ait ‘ista Palati,
  6. hic Stator, hoc primum condita Roma loco est.’
  7. singula dum miror, video fulgentibus armis
  8. conspicuos postes tectaque digna deo.
  9. et Iovis haec dixi domus est? quod ut esse putarem,
  10. augurium monti querna corona dabat,
  11. cuius ut accepi dominum, non fallimur, inquam,
  12. et magni verum est hanc Iovis esse domum,