Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. dicite, lectores, si non grave, qua sit eundum,
  2. quasque petam sedes hospes in urbe liber.’
  3. haec ubi sum furtim lingua titubante locutus,
  4. qui mihi monstraret, vix fuit unus, iter.
  5. ‘di tibi dent, nostro quod non tribuere poetae,
  6. molliter in patria vivere posse tua.
  7. duc age! namque sequar, quamvis terraque marique
  8. longinquo referam lassus ab orbe pedem.’
  9. paruit, et ducens haec sunt fora Caesaris, inquit,
  10. ‘haec est a sacris quae via nomen habet,