Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- sed tamen, ut fuso taurorum sanguine centum,
- sic capitur minimo turis honore deus.
- a! ferus et nobis [*](nobis nimium) crudelior omnibus hostis,
- delicias legit qui tibi cumque meas,
- carmina ne nostris quae te venerantia libris
- iudicio [*](indicio) possint candidiore legi.
- esse sed irato quis te mihi posset amicus?
- vix tunc ipse mihi non inimicus eram.
- cum coepit quassata domus subsidere, partes
- in proclinatas omne recumbit onus,
- cunctaque fortuna rimam faciente dehiscunt,
- inque [*](ipse quodam corr. Vogel.) suo cladem pondere tracta ruunt.
- ergo hominum quaesitum odium mihi carmine, quosque
- debuit, est vultus turba secuta tuos.
- at, memini, vitamque meam moresque probabas
- illo, quem dederas, praetereuntis equo.
- quod si non prodest et honesti gloria nulla
- redditur, at nullum crimen adeptus eram. [*](eram erit)