Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. dictaque sunt nobis, quamvis manus ultima coeptis
  2. defuit, in facies corpora versa novas,
  3. atque utinam revoces animum paulisper ab ira,
  4. et vacuo iubeas hinc tibi pauca legi?
  5. pauca, quibus prima surgens ab origine mundi
  6. in tua deduxi tempora. Caesar, opus!
  7. aspicies, quantum dederis mihi pectoris ipse,
  8. quoque favore animi teque tuosque canam,