Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. idque tuo nuper scriptum sub nomine. Caesar,
  2. et tibi sacratum sors mea rupit opus;
  3. et dedimus tragicis scriptum regale cothurnis,
  4. quaeque gravis debet verba cothurnus habet,
  5. dictaque sunt nobis, quamvis manus ultima coeptis
  6. defuit, in facies corpora versa novas,
  7. atque utinam revoces animum paulisper ab ira,
  8. et vacuo iubeas hinc tibi pauca legi?
  9. pauca, quibus prima surgens ab origine mundi
  10. in tua deduxi tempora. Caesar, opus!