Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ergo quae iuvenis mihi non nocitura putavi
  2. scripta parum prudens, nunc nocuere seni.
  3. sera redundavit veteris vindicta libelli,
  4. distat et a meriti tempore poena sui.
  5. ne tamen omne meum credas opus esse remissum..
  6. saepe dedi nostrae grandia vela rati.