Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. et tamen ille tuae felix Aeneidos auctor
  2. contulit in Tyrios arma virumque toros,
  3. nec legitur pars ulla magis de corpore toto,
  4. quam non legitimo foedere iunctus amor.
  5. Phyllidis hic idem teneraeque Amaiyllidis ignes
  6. bucolicis iuvenis luserat ante modis,
  7. nos quoque iam pridem scripto peccavimus isto:
  8. supplicium patitur non nova culpa novum;
  9. carminaque edideram, cum te delicta notantem
  10. praeterii totiens inreprehensus [*](inrequietus) eques.
  11. ergo quae iuvenis mihi non nocitura putavi
  12. scripta parum prudens, nunc nocuere seni.