Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. sic madidos siccat digitis Venus uda capillos,
  2. et modo maternis tecta videtur aquis,
  3. bella sonant alii telis instructa eruditis,
  4. parsque tui generis, pars tua facta canunt,
  5. invida me spatio natura coercuit arto,
  6. ingenio vires exiguasque dedit,
  7. et tamen ille tuae felix Aeneidos auctor
  8. contulit in Tyrios arma virumque toros,
  9. nec legitur pars ulla magis de corpore toto,
  10. quam non legitimo foedere iunctus amor.
  11. Phyllidis hic idem teneraeque Amaiyllidis ignes
  12. bucolicis iuvenis luserat ante modis,
  13. nos quoque iam pridem scripto peccavimus isto:
  14. supplicium patitur non nova culpa novum;
  15. carminaque edideram, cum te delicta notantem
  16. praeterii totiens inreprehensus [*](inrequietus) eques.
  17. ergo quae iuvenis mihi non nocitura putavi
  18. scripta parum prudens, nunc nocuere seni.
  19. sera redundavit veteris vindicta libelli,
  20. distat et a meriti tempore poena sui.