Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. scribere si fas est imitantes turpia mimos,
  2. materiae minor est debita poena meae.
  3. an genus hoc scripti faciunt sua pulpita tutum,
  4. quodque licet, mimis scaena licere dedit?
  5. et mea sunt populo saltata poemata saepe,
  6. saepe oculos etiam detinuere tuos.
  7. scilicet in domibus nostris [*](vestris corr. σ ) ut prisca virorum
  8. artificis fulgent corpora picta manu,
  9. sic quae concubitus varios venerisque figuras
  10. exprimat, est aliquo parva tabella loco.
  11. utque sedet vultu fassus Telamonius iram,
  12. inque oculis facinus barbara mater habet,
  13. sic madidos siccat digitis Venus uda capillos,
  14. et modo maternis tecta videtur aquis,
  15. bella sonant alii telis instructa eruditis,
  16. parsque tui generis, pars tua facta canunt,
  17. invida me spatio natura coercuit arto,
  18. ingenio vires exiguasque dedit,
  19. et tamen ille tuae felix Aeneidos auctor
  20. contulit in Tyrios arma virumque toros,