Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. talia luduntur fumoso mense Decembri,
  2. quae damno nulli composuisse fuit.
  3. his ego deceptus non tristia carmina feci,
  4. sed tristis nostros poena secuta iocos.
  5. denique nec video tot de scribentibus unum,
  6. quem sua perdiderit Musa; repertus ego.
  7. quid, si scripsissem mimos obscena iocantes,
  8. qui semper vetiti [*](victi vel iunctum: vetiti σ ) crimen amoris habent,
  9. in quibus assidue cultus procedit adulter,
  10. verbaque dat stulto callida nupta viro?