Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. utque tuus gaudet miles, quod vicerit hostem,
  2. sic victum cur se gaudeat, hostis habet,
  3. causa mea est melior, qui nec contraria dicor
  4. arma nec hostiles esse secutus opes.
  5. per mare, per terras, per tertia numina iuro,
  6. per te praesentem conspicuumque deum,
  7. hunc animum favisse tibi, vir maxime, meque,
  8. qua sola potui, mente fuisse tuum.
  9. optavi, peteres caelestia sidera tarde,
  10. parsque fui turbae parva precantis idem,
  11. et pia tura dedi pro te, cumque omnibus unus
  12. ipse quoque adiuvi publica vota meis.
  13. quid referam libros, illos quoque, crimina nostra,
  14. mille locis plenos nominis esse tui?
  15. inspice maius opus, quod adhuc sine fine tenetur,[*](tenetur reliqui)
  16. in non credendos corpora versa modos:
  17. invenies vestri praeconia nominis illic,
  18. invenies animi pignora multa mei.
  19. non tua carminibus maior fit gloria, nec quo,
  20. ut maior fiat, crescere possit, habet,