Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. invenies eadem blandi praecepta Properti:
  2. destrictus minima nec tamen ille nota est.
  3. his ego successi, quoniam praestantia candor
  4. nomina vivorum dissimulare iubet,
  5. non timui, fateor, ne, qua tot iere carinae,
  6. naufraga servatis omnibus una foret.
  7. sunt aliis scriptae, quibus alea luditur, artes:—
  8. hoc est ad nostros non leve crimen avos——
  9. quid valeant tali, quo possis plurima iactu
  10. figere,[*](fingere) damnosos effugiasque canes;
  11. tessera quos habeat numeros, distante vocato
  12. mittere quo deceat, quo dare missa modo;
  13. discolor ut recto grassetur limite miles,
  14. eum medius gemino calculus hoste perit,
  15. ut bellare [*](mare (vel mage vel male) velle corr. Vogel) sequens [*](sequi) sciat et revocare priorem,
  16. nec tuto fugiens incomitatus eat,
  17. parva sit ut ternis [*](sed uternis (vel internis vel interius) corr. Ehwald) instructa tabella lapillis,
  18. in qua vicisse est continuasse suos,
  19. quique alii lusus—neque enim nunc persequar omnes—
  20. perdere, rem caram, tempora nostra solent.