Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. scit, cui latretur, cum solus obambulet, ipsas [*](ipse corr. Owen)
  2. cur [*](cui vel qui: cur σ ) totiens clausas exercet ante fores,
  3. multaque dat furti talis praecepta docetque
  4. qua nuptae possint fallere ab arte viros,
  5. non fuit hoc illi fraudi, legiturque Tibullus
  6. et placet, et iam te principe notus erat.
  7. invenies eadem blandi praecepta Properti:
  8. destrictus minima nec tamen ille nota est.
  9. his ego successi, quoniam praestantia candor
  10. nomina vivorum dissimulare iubet,
  11. non timui, fateor, ne, qua tot iere carinae,
  12. naufraga servatis omnibus una foret.
  13. sunt aliis scriptae, quibus alea luditur, artes:—
  14. hoc est ad nostros non leve crimen avos——
  15. quid valeant tali, quo possis plurima iactu
  16. figere,[*](fingere) damnosos effugiasque canes;
  17. tessera quos habeat numeros, distante vocato
  18. mittere quo deceat, quo dare missa modo;
  19. discolor ut recto grassetur limite miles,
  20. eum medius gemino calculus hoste perit,