Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. et quibus e sucis abeat de corpore livor,
  2. impresso fieri qui solet ore, docet:
  3. denique ab incauto nimium petit ille marito,
  4. se quoque uti servet, peccet ut illa minus,
  5. scit, cui latretur, cum solus obambulet, ipsas [*](ipse corr. Owen)
  6. cur [*](cui vel qui: cur σ ) totiens clausas exercet ante fores,
  7. multaque dat furti talis praecepta docetque
  8. qua nuptae possint fallere ab arte viros,
  9. non fuit hoc illi fraudi, legiturque Tibullus
  10. et placet, et iam te principe notus erat.
  11. invenies eadem blandi praecepta Properti:
  12. destrictus minima nec tamen ille nota est.
  13. his ego successi, quoniam praestantia candor
  14. nomina vivorum dissimulare iubet,
  15. non timui, fateor, ne, qua tot iere carinae,
  16. naufraga servatis omnibus una foret.
  17. sunt aliis scriptae, quibus alea luditur, artes:—
  18. hoc est ad nostros non leve crimen avos——
  19. quid valeant tali, quo possis plurima iactu
  20. figere,[*](fingere) damnosos effugiasque canes;