Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- non fuit opprobrio celebrasse Lycorida Gallo,
- sed linguam nimio non tenuisse mero.
- credere iuranti durum putat esse Tibullus,
- sic etiam de se quod neget illa viro.
- fallere custodes idem [*](custodem tandem (vel demum) corr. Francius) docuisse fatetur,
- seque sua miserum nunc ait arte premi.
- saepe, velut gemmam dominae signumve probaret,
- per causam meminit se tetigisse manum;
- utque refert, digitis saepe est nutuque locutus,
- et tacitam mensae duxit in orbe notam
- et quibus e sucis abeat de corpore livor,
- impresso fieri qui solet ore, docet:
- denique ab incauto nimium petit ille marito,
- se quoque uti servet, peccet ut illa minus,