Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. vertit Aristiden Sisenna, nec obfuit illi
  2. historiae turpis inseruisse iocos.
  3. non fuit opprobrio celebrasse Lycorida Gallo,
  4. sed linguam nimio non tenuisse mero.
  5. credere iuranti durum putat esse Tibullus,
  6. sic etiam de se quod neget illa viro.
  7. fallere custodes idem [*](custodem tandem (vel demum) corr. Francius) docuisse fatetur,
  8. seque sua miserum nunc ait arte premi.