Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. et quorum libris modo dissimulata Perillae, [*](per illos: Perillae σ )
  2. nomine, nunc legitur dicta, Metelle, tuo.
  3. is quoque, Phasiacas Argon qui duxit in undas,
  4. non potuit Veneris furta tacere suae.
  5. nec minus Hortensi, nec sunt minus improba Servi
  6. carmina, quis dubitet nomina Planta sequi?
  7. vertit Aristiden Sisenna, nec obfuit illi
  8. historiae turpis inseruisse iocos.
  9. non fuit opprobrio celebrasse Lycorida Gallo,
  10. sed linguam nimio non tenuisse mero.
  11. credere iuranti durum putat esse Tibullus,
  12. sic etiam de se quod neget illa viro.