Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quid referam Ticidae, quid Memmi carmen, apud quos
  2. rebus adest nomen nominibusque pudor?
  3. Cinna quoque his comes est, Cinnaque procacior Anser,
  4. et leve Cornifiei parque Catonis opus.
  5. et quorum libris modo dissimulata Perillae, [*](per illos: Perillae σ )
  6. nomine, nunc legitur dicta, Metelle, tuo.
  7. is quoque, Phasiacas Argon qui duxit in undas,
  8. non potuit Veneris furta tacere suae.
  9. nec minus Hortensi, nec sunt minus improba Servi
  10. carmina, quis dubitet nomina Planta sequi?
  11. vertit Aristiden Sisenna, nec obfuit illi
  12. historiae turpis inseruisse iocos.
  13. non fuit opprobrio celebrasse Lycorida Gallo,
  14. sed linguam nimio non tenuisse mero.
  15. credere iuranti durum putat esse Tibullus,
  16. sic etiam de se quod neget illa viro.