Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. par fuit exigui similisque licentia Calvi,
  2. detexit variis qui sua furta [*](facta) modis,
  3. quid referam Ticidae, quid Memmi carmen, apud quos
  4. rebus adest nomen nominibusque pudor?
  5. Cinna quoque his comes est, Cinnaque procacior Anser,
  6. et leve Cornifiei parque Catonis opus.
  7. et quorum libris modo dissimulata Perillae, [*](per illos: Perillae σ )
  8. nomine, nunc legitur dicta, Metelle, tuo.
  9. is quoque, Phasiacas Argon qui duxit in undas,
  10. non potuit Veneris furta tacere suae.