Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. sic sua lascivo cantata est saepe Catullo
  2. femina, cui falsum Lesbia nomen erat;
  3. nec contentus ea, multos vulgavit amores,
  4. in quibus ipse suum fassus adulterium est.
  5. par fuit exigui similisque licentia Calvi,
  6. detexit variis qui sua furta [*](facta) modis,
  7. quid referam Ticidae, quid Memmi carmen, apud quos
  8. rebus adest nomen nominibusque pudor?