Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- explicat ut causas rapidi Lucretius ignis,
- casurumque triplex vaticinatur opus,
- sic sua lascivo cantata est saepe Catullo
- femina, cui falsum Lesbia nomen erat;
- nec contentus ea, multos vulgavit amores,
- in quibus ipse suum fassus adulterium est.
- par fuit exigui similisque licentia Calvi,
- detexit variis qui sua furta [*](facta) modis,
- quid referam Ticidae, quid Memmi carmen, apud quos
- rebus adest nomen nominibusque pudor?
- Cinna quoque his comes est, Cinnaque procacior Anser,
- et leve Cornifiei parque Catonis opus.
- et quorum libris modo dissimulata Perillae, [*](per illos: Perillae σ )
- nomine, nunc legitur dicta, Metelle, tuo.
- is quoque, Phasiacas Argon qui duxit in undas,
- non potuit Veneris furta tacere suae.
- nec minus Hortensi, nec sunt minus improba Servi
- carmina, quis dubitet nomina Planta sequi?
- vertit Aristiden Sisenna, nec obfuit illi
- historiae turpis inseruisse iocos.