Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- nec qui composuit nuper Sybaritica, fugit,
- nec qui concubitus non tacuere suos.
- suntque ea doctorum monumentis mixta [*](saxa vel texta) virorum,
- muneribusque ducum publica facta patent.
- neve peregrinis tantum defendar ab armis,
- et Romanus habet multa iocosa liber,
- utque suo Martem cecinit gravis
- Ennius ore—Ennius ingenio maximus, arte rudis—
- explicat ut causas rapidi Lucretius ignis,
- casurumque triplex vaticinatur opus,
- sic sua lascivo cantata est saepe Catullo
- femina, cui falsum Lesbia nomen erat;
- nec contentus ea, multos vulgavit amores,
- in quibus ipse suum fassus adulterium est.
- par fuit exigui similisque licentia Calvi,
- detexit variis qui sua furta [*](facta) modis,
- quid referam Ticidae, quid Memmi carmen, apud quos
- rebus adest nomen nominibusque pudor?