Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Lesbia quid docuit Sappho, nisi amare, puellas?
  2. tuta tamen Sappho, tutus et ille fuit.
  3. nec tibi, Battiade, nocuit, quod saepe legenti
  4. delicias versu fassus es ipse tuas.
  5. fabula iucundi nulla est sine amore Menandri,
  6. et solet hic pueris virginibusque legi.
  7. Ilias ipsa quid est aliud nisi adultera, de qua
  8. inter amatorem pugna virumque fuit?
  9. quid prius est illi flamma Briseidos, utque
  10. fecerit iratos rapta puella duces?
  11. aut quid Odyssea est nisi femina propter amorem,
  12. dum vir abest, multis una petita procis?
  13. quis nisi Maeonides, Venerem Martemque ligatos
  14. narrat, in obsceno corpora prensa toro?.
  15. unde nisi indicio magni sciremus Homeri
  16. hospitis igne duas incaluisse- deas?
  17. omne genus scripti gravitate tragoedia vinci .
  18. haec quoque materiam semper amoris habet,
  19. num quid [*](namquid) in Hippolyto, nisi caecae flamma novercae?
  20. nobilis est Canace fratris amore sui.