Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quid, nisi cum multo Venerem confundere vino
  2. praecepit lyrici Teia Musa senis?
  3. Lesbia quid docuit Sappho, nisi amare, puellas?
  4. tuta tamen Sappho, tutus et ille fuit.
  5. nec tibi, Battiade, nocuit, quod saepe legenti
  6. delicias versu fassus es ipse tuas.
  7. fabula iucundi nulla est sine amore Menandri,
  8. et solet hic pueris virginibusque legi.